AMPULLACIA

AMPULLACIA
AMPULLACIA
teste Neophytô. Halimum vocatum Romanis, forte quod ampullae vitreae ex ea fierent, vel quod ampullae fractae eâ solidarentur et maltharentur. Ex herbae enim huius exustae cineribus sit solda, vitro conflando idonea, uti discimus ex veteri Arîstophanis Scholiaste, ὕαλον ἡμεῖς ἀρτίως μὲν τὸ ἐκ βοτάνης τινὸς κεκαυμένης καὶ διὰ πυρὸς τηκομένης εἰς κτασκευην` ἀγγείων τινῶν λέγομεν. Sed hoc inventum vetus non esle, inde colligitur, quod Plinii aetate, ex arena et nitro vittum fundebatur tantum, unde herbae huiusmodi nulquam meminit. Salmas. ubi supra p. 1099.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • SOLDA, Gall. SOULDE — quasi Solida, a solidando, non lapis est, ut quibusdam creditum, sed herbae vitrariae cineres in massam lapideam indurati, quibus ad crystallina conficienda uti consuevêre. Halimum eam herbam Veteres dixêre, cuius folium pingue, spissum ac leve,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”